Salmo 2
Antiphona: Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Allelúia).
1. Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?
2. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:
3. «Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».
4. Qui hábitat in cælis, irridebit eos, Dóminus subsannábit eos.
5. Tunc loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos:
6. «Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum!».
7. Praedicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.
9. Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos».
10. Et nunc, reges, intellégite, erudimini, qui iudicatis terram.
11. Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei cum tremóre.
12 Apprehéndite disciplinam, ne quando irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confídunt in eo.
13. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
14. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Antíphona: Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Allelúia).
No hay comentarios:
Publicar un comentario